Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.

fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.

quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. inde Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo.

de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos.

quid senties igitur?
inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.

Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.

de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior. cur autem nunc primum ei resistamus?

οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν
quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices,
quid tu igitur sensurus es?
non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.

Scr. in Formiano inter xiiii et x K. Iun. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit.
tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud †putato† non adscribis,
et tibi gratias egit.
atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo παλινῳδία datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii.

Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiae veniam. iii non. Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. tua λῆψισ quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.