Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere,

si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.

de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.