Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret.

sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis,

ποῦ σκάφοσ τὸ τῶν Ἀτρειδῶν;
mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais,
quid fiet, cum erit dictum,
dic, M. Tulli?
—σύντομα
Cn. Pompeio adsentior.
ipsum
tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis. verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.

nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio. unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.

de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere,

si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.

de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.

venio ad

Piraeea,
in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus
Piraeea
scripserim, non
Piraeum
(sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim
in.
non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,
máne ut ex portu ín Piraeum
(malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius
fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,
  1. heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum,
et idem,
  1. Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.
quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.

ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis?

solvamus
inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti,
iube sodes nummos curare.

quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.

Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.

fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.

quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.