Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse. eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.

Scr. in Formiano iv aut iii Id. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.

Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49).CICERO ATTICO salutem

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis,

quotiens exorior.
ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta,
  1. si te/ secundo lúmine hic offéndero—
respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.