Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.

†recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies. cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.

Scr. in Formiano v Id. Febr. vesp. aut iv Id. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et

Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.

ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi vivere—.

quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.

Scr. in Formiano iv Id. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse. eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.