Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita enim putatur) observo

μηδὲ δίκην,
praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. hoc quicquid est te scire volui.

Scr. in Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris

legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.

Scr. Capuae Non. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.