Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.

Scr. Calibus iv K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci.

nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum

habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal. eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior.

ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.