Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.

L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.

Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. viiii Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum

sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit Venafri. iam aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem.