Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed minus prodest. non enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus.

et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.

Scr. Menturnis ix K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut

aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητοσ tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?