Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt.

Cingulum
inquit
nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.
utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri,
τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδα
sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare.
quid si tu velis?
inquis.