Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.

Scr. in Campania inter xiv et ix K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt.

Cingulum
inquit
nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.
utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri,
τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδα
sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare.
quid si tu velis?
inquis.

age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum

velle
miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in his molestiis ἐνσχολάζω τόσον.