Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum
quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui.haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae,
inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem?
- ausus es hoc ex ore tuo— —
non ampliusinquis
quinquaginta.cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
voluntinquit
principes.scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.
cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium;
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
- πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
- νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.
levis, libidinosus, tagax.
de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia
consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae. necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret, scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.