Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est,

Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.
eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti
fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.

atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.

illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo. deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem.

atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo.

sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua abiecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias? itaque irascatur qui volet; patiar. τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis. tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi. de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.

de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras,

ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses.
correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.

Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud

dissimulantem.
sed enim οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα.

Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.

Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste se gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri infirmant πολίτευμα Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe periit. feci iter per

eius possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? κέρασ Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.

Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum cIↃ cIↃ. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. de Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras

nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum.
ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico,
extra quam si ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona,
multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus. breve autem edictum est propter hanc meam διαίρεσιν quod duobus generibus
edicendum putavi. quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. tertium de reliquo iure dicundo ἄγραφον reliqui. dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur.
nugatoribus quidem
inquies. quid refert? tamen se αὐτονομίαν adeptos putant. vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.

de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. τὸ, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet. sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ—scis reliqua.