Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus.

qui malum! isti Pindenissitae qui sunt?
inquies;
nomen audivi numquam.
quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse. quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ; sic enim concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis. inde in oppidis iis †quae erant† mirabiliter accepti Laodiceam pridie Kal. Sextilis venimus. ibi morati biduum perinlustres fuimus
honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem Colossis , dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus. nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.

inde in castra veni a. d. VII Kalendas Septembris. A. d. III exercitum lustravi apud Iconium. ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. cum dies quinque ad Cybistra Cappadociae castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere. itaque confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a. d. III Nonas Octobris.

inde ad Amanum contendi qui Syriam a Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. hic a. d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus. imperatores appellati sumus. castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus. interim (scis enim dici quaedam πανικά, dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor iniectus est. itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit. qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia.