Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.

Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.

Scr. in castris ad Cybistra x K. Oct. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

obsignaram iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal. Octobris septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. ex quibus non dubito quin tu Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. de Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret

Messallam.

itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi †iam Romae† iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque etiam vale.