Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem.

maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια

solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae.