Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen magno timore sum sed bene speramus.

omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.

tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.