Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.

quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem

totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.

Scr. Athenis pr. Non. Quint. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.

Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.

Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. ergo Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum plurimum.

ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent!