Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe.

de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.