Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Metello
οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem --- tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui;
ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετοquod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem
multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis,
μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃσaedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum Antium . nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius.
εἴη μοι οὗτοσ φίλοσ οἶκος.
postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.