Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nihilεὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo iure.

de Metello

οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,
sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem --- tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.

mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui;

ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο
quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis,

μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃσ
aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum Antium . nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius.
εἴη μοι οὗτοσ φίλοσ οἶκος.