Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.

sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere. ita enim et aequum est et cupit Tullia. medius fidius ne tu emisti λόχον praeclarum. gladiatores audio pugnare mirifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses. sed haec posterius. tu fac venias et de librariis, si me amas, agas diligenter.

Scr. in Antiati m. April. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία. sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. idem erant qui fuerant. vix aliquando te auctore resipui. dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus ὑποθέσει, ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil

possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dices
vellem iam pridem.
scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. eos velim laudes.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).CICERO ATTICO salutem

de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικόσ, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;