Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat quin domus nobis esset adiudicata; cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat iam populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam libertatem vi defendant. hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus frequens.

adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione statuisse, in senatu de lege

statuturos cum senatu. itaque sub quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus intercessit. de intercessione statim ambo consules referre coeperunt. cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant, reminiscebantur enim Kal. Ianuar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum est.

postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. dices:

quid igitur causae fuit?
dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim; sed non est id; nam hoc quidem
etiam profuisset; verum iidem, mi T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci. sed, ut spero, iam renascuntur. tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias.