Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum licentia†.

perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si

ego essem imperator. hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Ianuariis? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.

Scr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. a. 703 (49).CICERO ATTICO salutem

ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe.

de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet. ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret.

ille sic dies. postridie ax Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. nosti hunc fundum. quo ut venimus, humanissime Quintus
Pomponia
inquit
tu invita mulieres, ego viros accivero.
nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis
ego ipsa sum
inquit
hic hospita,
id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus
en
inquit mihi
haec ego patior cotidie.