Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nondum est plane expeditus. dices

tu ergo haec quo modo fers?
belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam.
idne igitur
inquies
facile fers?
id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant. miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.

sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam

Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.