Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non tenebantur. quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III Nonas Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid liceret. tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus esset, omnes in abrogando uterentur. ut Ninnium aut ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum de me referre non dubitarint, sive --- sive quod observandum illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor, modo res conficiatur, ero contentus. iam dudum pudet tam multa scribere; vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis inridenda videatur.

sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio scripsit Visellius. ea mihi perplacet; nam Sesti nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.