Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. te oro ut, si quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data v Kal. Novembris.

Scr. partim Thessalonicae partim Dyrrachi vi K. Dec. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in Epirum. spes homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. quod cum faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.

Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat, spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me scripsisti eum totum esse in illius potestate. de Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te.

mi Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me omnia. premor luctu, desiderio cum omnium rerum tum meorum qui mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas.

ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde cum ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime cuicuimodi sunt scribas. ego iam aut rem aut ne spem quidem exspecto. data vi Kal. Decembr. Dyrrachi.

Scr. Dyrrachi pr. K. Dec. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

A. d. v Kal. Decembr. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d. viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d. iiii Kal. Novembris, et quid putes utilitatis eam promulgationem attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur.

nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.