Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim.

tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro te ut omnia certa perscribas. data iiii Kal. Quintilis.

Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat. itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum comitia. quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato? percussisti autem me etiam de oratione prolata.