Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes autem a me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam. sed id quoque videbimus. denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.

de Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.

quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?
quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius legationem. quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est. illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec
ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur. incende hominem, amabo te, quod potes. una spes est salutis istorum inter istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. iam vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec sanguinaria iuventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum.