Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. sed me κατακλεὶσ mea illa commovet quae est in libro tertio:

  1. interea cursus, quos prima a parte iuventae
  2. quosque adeo consul virtute animoque petisti,
  3. hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur
  1. εἷσ οἰωνὸσ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.
sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu pridie Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ adfer mihi de libris Quinti fratris.

Scr. Anti medio circ. m. Aprili a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego. pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas. si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias.

Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim †Sirpiae† condicione; sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. interea quidem

cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.