Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

primum, ut opinor, εὐαγγέλια. Valerius absolutus est Hortensio defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit sciemus cum veneris.

fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψισ μὲν ἡα, to\ de\ o(rw/menon β, γ, a)kti=nes de\ δ kai\ ε. vides enim cetera. nam si κατ' εἰδώλων videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. nunc fit lepide illa ἔκχυσισ radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.