Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†, subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum †hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.

Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro si te videro.

Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m. Oct.CICERO ATTICO salutem

cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ. sed nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων. at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.