Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.

nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.

unum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges;

quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.

de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet. non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.