Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa

se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.

nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.

nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.