Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.

Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.