Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter.

Scr. ad villam m. Dec., a. 694 (60).CICERO ATTICO salutem

cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur.