Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti ὁμοπλοίᾳ. paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam. nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. nam Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum. illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur.
tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat.
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.