Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos suavitatemque qua nemo tibi par est adhibueris. quod ut facias te vehementer rogo.

Scr. eodem tempore quo ep. 16 C.CICERO C. CVPIENNIO S.

patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.