Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.

Scr. in Arpinati medio mense Novembri a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?

sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos

officium.
id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus
consulum officium, senatus officium, imperatoris officium
? praeclare convenit; aut da melius. male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

Scr. in Arpinati ante v Id. Dec. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.

redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:

quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.
at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum,
quid igitur festinamus?
inquam.
illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.
valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.

obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.