Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam.

o Tite
tibi prodesse laetor.
Anagnini
sunt Mustela ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit. librum quem rogas perpoliam et mittam.

haec ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus est. ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν. quod de inscriptione quaeris, non dubito quin καθῆκον

officium
sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior
de officiis.
προσφωνῶ autem Ciceroni filio. visum est non ἀνοίκειον.

de Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane?

in D. Brutum? di istis!

ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim.

αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι,
is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.

etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.

de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.

Scr. in Puteolano vht Id. Nov. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis,

cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.