Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. sed iam sciam et ad te cras.

de Ventidio πανικὸν puto. de Sexto pro certo habebatur †ad arma†. quod si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆροσ πολὺσ in vino et in somno istorum.

dec_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere id est minutatim. quod plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hinc ex Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid, cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram.

nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego—nihil dico amplius. is hinc vii Idus. ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.

Scr. in Puteolano v Id. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit Idibus.

de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.