Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui. obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.

Scr. in Tusculano v aut iv K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices,

quia te laudat.
puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam
ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non
ex iure manum consertum
sed quae sequuntur; tuque scribes.

Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque.

de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.