Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae

mihi sunt inclusa medullis,
sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
at
inquis
Ἡρακλείδειον aliquod.
non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.

de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim

verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.

Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.