Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam

de gloria.
excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis. de Planco memini.

Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.

Scr. in Arpinati v Non. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.

Scr. in Formiano prict Non. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta ἀμηχανία! cognosces cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. de Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.

rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas, †et ut mecum et ut σπείσασθαι vult† cum Bruto et Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.

sed quorsus?
inquam. at ille filium velle. tum ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi probabilia esse vera. σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο. ego tamen suspicor hunc, ut solet,
alucinari. sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.

obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.