Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo.

Scr. in Tusculano inter a. d. xv et xi K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? sat egisse enim te frustra scribis. quid autem se refert

Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.