Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.

Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud

adhuc,
summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.

Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo

modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si
Prognostica
nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.