Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem

humana. de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.

Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.

nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus προσφωνοῦμενque Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus.

haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.