Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius?

hoc métuere, alterum ín metu non pónere!
quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est
Cato maior
ad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas.

haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis paro. λῆροσ πολύσ. nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.