Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.

Scr. in Pompeiano vhi Id. Mai. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum

litteras reddidisse! tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.

Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed Pansa furere videtur de Clodio itemque de Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.

de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.