Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. ex eo hoc primum,

Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.
legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.

tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro

multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.

Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.

Scr. in Tusculano Id. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

postea quam abs te, Agamemno,
non
ut venirem
(nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem
tetigit auris nuntius, extemplo
instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum!

Scr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et

Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.